Latin
ZODIAC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 107
Unproofread scanNot analysed yet
RYKAON, IRCVLVM OBLIQVVM. Quomodo diuiditur Zodiacus? Aliter secundum latitudinem, aliter secundum longitudinem. Quomodo diuiditur secundum latitudinem? In latitudinem septentrionalem, quae à media per integrum Zodiacum ducta linea in septentris onem vergit; &in latitudinem australem, quae ab eadem media linea versus austrum est. Quanta est ista latitudo? Graduum 12. Vel secundum recentiores 16. qualium longitudo eius habet 360. vt mox dicetur) tanta enim latitudo ista ponenda fuit, pro pter tantas planetarum à media linea vtrinq digreßiones. Quomodo appellatur media ista linea?