Latin
ECLIPTICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 108
Unproofread scanNot analysed yet
SOLARIS, ORBITA SOLIS, ITER, VIA SO LIS, quod sub eo Sol perpetuo moueatur. Der Sonnen Circkel. Item ΚΚΛΟΣ δια μέσωντ ζωδίων, CIRCVLVS per medium signorum, quod circuli signorum seu Zodiaci latitudinem diuidit bifariam siue per medium. Quomodo Zodiacus seu Ecliptica diuiditur secundum longitudinem? In partes 12. quae signa vel δωδεκατημόρια dicuntur. Horum quodlibet secatur in partes 30. quas partes appellamus GRADVS. Ex quibus patet Zodiacum in 360. gradus diuidi. Vnde desumpta est haec Zodiaci in 12. δυδεκατημόρια seu signa: &cuiusque signi in 30. gradus diuisio. Eam ipsa Natura per motum Solis &Lunae monstrauit, donec enim Sol annuo spacio totam Zodiaci longitudinem perambulat: Luna duodes cim lunationes menstruas conficit. Inde sicut teme pus annuum in 12. menses, ita &Zodiacus in 12. partes diuisus est. Sea Sed signorum illorum subdiuisioni in 30. gradus occasionem praebuit tempus 30. dierum, qui inter binas oppositiones vel coniunctiones propemodum elabuntur. Vnde à gressu Solis, qui tanto interuallo quotidie ferè progreditur, GRADVS dicti sunt. Hanc diuisionem à Natura, monstratam, Ars in commodum ordinem redegit: Eamque communiter omnibus circulis, tam maximis, quam minoribus accommodandam censuit, vt supra monuimus. Quae sunt illa 12. signa? Haec, Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Pisces. Continentur autem his versiculis. Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces. Notantur his characteribus ap, &,X, S, Q.