Latin
LINEAE PARALLELAE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 11
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc est, Est figura, superficialis, quae describitur ab arcu semicirculi circa diametrum circumducti. Et haec est vna &sola SVPERFICIES CVRVA, quippe cuius partes aequaliter omnes circa medium incuruantur, caeterae verò, vt, Lenticularis, Qualis, Spiralis, Conoides, &c. mixtae sunt. CENTRVM SPHAERAE est punctum in sphaera medium, à quo omnes lineae ad circumferentiam sphaerae ductae, sunt inter se aequales. DIAMETER SPHAERAE, Est recta per centrum sphaerae ducta, &ad circumferentiam vtrinque terminata. AXIS SPHAERAE est Recta quaedam, per centrum sphaerae ducta, &ad circumferentiam vtrinque terminata: circa quam quiescentem sphaera conuertitur. hoc est, Axis est illa Diameter sphaerae, circa quam immobilem sphaera voluitur. Differunt Diameter &Axis, sicut Genus &Species. POLI SPHAERAE sunt axis termini, hoc est, Sunt puncta in circumferentia sphaerae, axem vtrinque terminantia, circa quae quiescentia conuertitur. Superficies sphaerica alia est conuexa, alia concaua