# Epitome astronomiae 11

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, LINEAE PARALLELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/11

Hoc est, Est figura, superficialis, quae describitur ab arcu semicirculi circa diametrum circumducti. Et haec est vna & sola SVPERFICIES CVRVA, quippe cuius partes aequaliter omnes circa medium incuruantur, caeterae verò, vt, Lenticularis, Qualis, Spiralis, Conoides, &c. mixtae sunt. CENTRVM SPHAERAE est punctum in sphaera medium, à quo omnes lineae ad circumferentiam sphaerae ductae, sunt inter se aequales. DIAMETER SPHAERAE, Est recta per centrum sphaerae ducta, & ad circumferentiam vtrinque terminata. AXIS SPHAERAE est Recta quaedam, per centrum sphaerae ducta, & ad circumferentiam vtrinque terminata: circa quam quiescentem sphaera conuertitur. hoc est, Axis est illa Diameter sphaerae, circa quam immobilem sphaera voluitur. Differunt Diameter & Axis, sicut Genus & Species. POLI SPHAERAE sunt axis termini, hoc est, Sunt puncta in circumferentia sphaerae, axem vtrinque terminantia, circa quae quiescentia conuertitur. Superficies sphaerica alia est conuexa, alia concaua

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
