Latin
ECLIPTICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Horum quo Sol in boream attollitur, vernale nos minatur: alterum per quod Sol in austrum descens dit, autumnale est, istis enim temporibus Sol per ea transit. Et duo ab aequinoctiali remotißima, quae vocantur Tropica seu Solstitialia, quia in eis Sol ab aequatore longißime digressus, pedem sistit, &ad eundem reuertitur. Horum alterum quod in bores am vergit, aestiuum est: alterum in austrum, hyemale. Quare à vernali sectione fit initium, Quia Natura duce intelligitur, initium in aliquod horum 4. punctorum reponendum esse; haec enim à caeteris Zodiaci partibus magis discrepant, &etiam dignitate sua praecunt. Sed Tropica tanquam negocio huic minus idonea eligi non poterant, cum propter insensibilem declinationis eius loci mutas tionem vix appraehendi poßint. At Aequinoctias lium id punctum, in quo Sol veris initium faciens, terram aperit, &nascentia viuificat, multis partibus alteri praestat, in quo Sol autumni tempore frigore hyemali vniuersa constringit, &quasi ents cat. Quamobrem ab illo incipiendum est. Quomodo distinguuntur signa Zodiaci inter se? Varijs modis distinguuntur tam ab Astronomum quam Astrologis. Principaliter tamen quinque modis. Dic primam distinctionem. Alia sunt Septentrionalia, alia meridionalia. Septentrionalia sunt: quae ab aequatore in Septentrionem declinant, ea sunt op, &,TL, E, Q. p. Australia: quae in austrum declinant, ea sunt um, quam, F. X, X. Sic nimirum Ecliptica tam ab aequinoctiali, quam a coluro Aequinoctiorum diuisa est. Dic secundam distinctionem. Alia sunt ascendentia, alia descendentia. Ascendentia, quibus Sol &reliqui Planetae ex austro in septentrionem versus Zenith nostrum ascendunt, ea sunt H. 222, χ, &,&,XL.