Latin
ECLIPTICA
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 112
Unproofread scanNot analysed yet
Autumnalia: sunt signa tertij quadrantis ,quibus Sol in autumno ab autumnali aequinoctio ab aequinoctiali in austrum descendit. Hyemalia: sunt vltimi quadrantis signa, 22, X, quibus Sol tempore brumae post solstitium hybernum ad aequatorem denuo ascendit. Hoc modo Zodiacus à duobus Coluris, vel etiam à quatuor punctis cardinalibus distinguitur in quatuor quadrantes, congruentes quatuor anni partibus. Dic quartam distinctionem. Alia sunt Cardinalia, alia fixa seu media, alia communia seu bicorporea. Cardinalia: sunt ρ, &,=,D. quia cardinas libus punctis proxime succedunt. Media seu fixa: sunt G, Q, m. 2. Media vocantur, quia inter cardinalia &communia locantur. Fixa: quia Sole in eis constituto perfectiorem aeris temperiem experimur, quam in cardis nalibus. Communia seu bicorporea: sunt TL, Communia dicuntur, quia &fixorum praeceden tium, &cardinalium sequentium naturam communiter participant. Bicorporea, δίσωμες ab ab imaginibus octauae sphaerae, quae duplicatae pinguntur. Geminorum enim duo sunt, Virgo spicam tenet manibus, Sagittarius ex homine &equo constat, Pisces quoque bini sunt. Hanc diuisionem ipsa locatio, &etiam natura signorum introduxit. Dic quintam distinctionem. Signa diuiduntur in quatuor Trigonos seu triblicates sit, quia triente circuli à seinuicem distant.