# Epitome astronomiae 112

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECLIPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/112

Autumnalia: sunt signa tertij quadrantis , quibus Sol in autumno ab autumnali aequinoctio ab aequinoctiali in austrum descendit. Hyemalia: sunt vltimi quadrantis signa, 22, X, quibus Sol tempore brumae post solstitium hybernum ad aequatorem denuo ascendit. Hoc modo Zodiacus à duobus Coluris, vel etiam à quatuor punctis cardinalibus distinguitur in quatuor quadrantes, congruentes quatuor anni partibus. Dic quartam distinctionem. Alia sunt Cardinalia, alia fixa seu media, alia communia seu bicorporea. Cardinalia: sunt ρ, &, =, D. quia cardinas libus punctis proxime succedunt. Media seu fixa: sunt G, Q, m. 2. Media vocantur, quia inter cardinalia & communia locantur. Fixa: quia Sole in eis constituto perfectiorem aeris temperiem experimur, quam in cardis nalibus. Communia seu bicorporea: sunt TL, Communia dicuntur, quia & fixorum praeceden tium, & cardinalium sequentium naturam communiter participant. Bicorporea, δίσωμες ab ab imaginibus octauae sphaerae, quae duplicatae pinguntur. Geminorum enim duo sunt, Virgo spicam tenet manibus, Sagittarius ex homine & equo constat, Pisces quoque bini sunt. Hanc diuisionem ipsa locatio, & etiam natura signorum introduxit. Dic quintam distinctionem. Signa diuiduntur in quatuor Trigonos seu triblicates sit, quia triente circuli à seinuicem distant.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
