# Epitome astronomiae 116

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECLIPTICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/116

Sed illam distantiam, quae ab aequinoctiali caelesti numerata, correspondet latitudini ab ecliptis ea; Artifices differentiae gratia Declinationem nos minarunt. Quae vero Longitudini correspondet: nomine vocat. Quoniam autem ea nihil omnino differt ab ascensionibus, quae in sphaera recta contina gunt: ideo dimensionem illam, vocarunt Ascens sionem rectam. ABC Columi solstitiorum est, AD C medietas aequinoctialis, eiusque polus B sed EDF medietas eclipticae, eiusque polus G. AEquinoctium vernum sit in D. In H sit stella data. BE ergo arcus Circuli Declinationis est, & GH Karcus Circuli latitudinis. Quare HK latitudo vocatur, & HI declinatio, D K autem longitude, & D Iascensio recta ipsius stellae H. III. Vsus Iuxta huius circuli partes, totum coelum adeo totus mundus in 12. signa diuiditur. Vnde ipsium gratia stellae tam fixae quam erraticae, quin & res pentinae, quales sunt Cometae, aliaque metheori in illo alioue signo esse dicuntur. Quot modis vtimur propositione: In signo esse? Tribus potißimum. 1. In signo esse, est sub aliqua partium duodecimarum Eclipticae esse.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
