Latin
3. 4. DVO COLVRI
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 122
Unproofread scanNot analysed yet
)Ita vicissim cum per vtriusque polos aequatoris &eclipticae, transeat: diuidit etiam arcus eorum separatos, seu medietates conterminales in partes ęquales. Sed illa sectionum puncta in ecliptica sunt puncta Solstitialia. Ad eclipticam in punctis solstitialibus erectus) AEquipollet etiam hęc definitio prioribus, Etenim ex his, sicut de altero Coluro paulo ante similiter diximus, patet, mediante propos. 612. &13. lib. 1. Theod. hunc circulum esse maximum, &per eclipticae, ad quam erectus est, polos duciPorro cum angulus huius Coluri cum ecliptica rectus sit: Triangulum quod ipse cum ecliptica &aequatore conformat, rectangulum est. Ve num autem eius latus, portio scilicet eclipticae, quadrans est (quadrante enim puncta solstitialia à sectionibus aequinoctialibus absunt) ergo per 4. lib. 4. Regiom. segmentum aequatoris, rectum istum angulum subtendens, quadrans etiam necessario est. Quare anguli ad basin arcum Colu interceptum, aequales sunt, per 41. lib. 3. Regi rectus nimirum vterque. Hinc per 13. lib. 1. Theodi patet, hunc Colurum à polis sphaerae deuiare non posse. Hinc manifestum est, etsi definitiones haeverbis discrepent, reipsa tamen eleganter consentiunt, nec vlli quiquam deest. Praeterea ex definitionibus his colligitur, quod tam aequinoctialis quam ecliptica duobus his Coluris in 4. quadrantes dirimantur. Ipsi aut in polos sphaerae rectis angulis sibi insistant, constituunt enim cum aequatore triangula aequilatera, &sic per corollarium 41. prop. lib. 3. Reg. aequiangula rectangula. Qui sunt vsus horum circulorum?