# Epitome astronomiae 125

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, 3. 4. DVO COLVRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/125

Hîc Circulus sectione sua cum ecliptica monstrat puncta aequinoctialia, quibus scilicet Ecliptica & aequator sese intersecant, & Sol in ijs aequinoctium efficit in vniuersa terra. Hinc etiam Coluras aequinoctiorum appellatur. II. Diuidit Eclipticam in medietatem septentrios nalem & meridionalem. Discernit signa, in quibus Sol efficit dies longios res noctibus, ab ijs signis, quibus dies breuiores noctibus fiunt. IIII. Docet quae medietas eclipticae & aequatoris in sphaera obliqua aequaliter cooriuntur. Designat duo alta solstitia in sphaera recta, quis bus scilicet Sol per Zenith transit. ui sunt vsus Coluri Solstitiorum propri, Hic circulus sectione sua cum ecliptica, monstrat puncta solstitialia seu τρόπικὰ, in quibus fiunt Solis stationes seu conuersiones. Hinc appela latur Colurus solstitiorum. Quare ista puncta appellantur solstitialia vel τροπικά; Tropica dicuntur, quod Sol sub ecliptica perpetuo incedens, vbi ad haec puncta, quae ab aequatore remotißima sunt, venerit, confestim ad aequatos rem reuertitur. Sed solstitiorum nomen acceperunt, quod dum circa τροπὰς illas moratur Sol, conuere sionis differentia aliquot diebus insensibilis est. Hinc Sol stationem facere seu stare dicitur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
