# Epitome astronomiae 128

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, 3. 4. DVO COLVRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/128

Medietas enim descendens oritur rectes medietas ascendens obliquè. VI. Sic puncta eclipticae, quibus maxima differem tia ascensionum rectarum & obliquarum contim git, hoc circulo notantur. VII. Destinguit signa, quibus Sole versante dies arti ficiales augentur, & noctes decrescunt, ab ijs, quis bus dies minuuntur, & noctes crescunt. VIII. In hoc circulo sunt poli Zodiaci, eorumque au stantiam à polis aequinoctialis in eodem numeramus, Est autem ea aequalis obliquitati eclipticae seu dis clinationi Solis maximae. IX. In hoc circulo determinantur latitudines varum. Obliquitas enim eclipticae duplicata, e nae torridae: distantiae polorum eclipticae & aequas toris, frigidarum: & residui duo arcus, temper tarum latitudines determinant. 5. HO RIZO Quid est Horizon? It circulus sphaerae maximus immobilis, à punicto verticali aequidistans. Immobilis) Hac differentia secernitur à circulis mobilibus, praesertim 1. ab aequinoctiali. Habiitantibus enim sub polis mundi, plana horizontis & aequatoris vniuntur, & fiunt vnus circulus. ab ecliptica eorum, qui sub polaribus degunt. illic enim in qualibet conuersione diurna ecliptica & horizon semel vniuntur. 3. à coluris in sphęra recta, qui & ipsi quotidie bis in horizontem incidunt. 4. à circulis latitudinum eorum, qui in torrida Zona viuunt.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
