# Epitome astronomiae 13

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, SVPERFICIES SPHAERICA CONVEXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/13

Vt Sphaeram Materialem appellamus illud instrumentum, quod vltimi coeli extremam seu conuexam superficiem (quam vocamus, Sphaeram Naturalem vel Circulos in ea conceptos, repraesentat. Quae enim de primo motu in Sphaera materiali demonstrantur, ea in circumferentia vltimi caeli intelliguntur. II. Etsi Sphaera proprie sumpta sit orbis solidus: Creberrime tamen in Astronomia, Sphaerae appellationem Orbibus concauis attribuimus. Hinc dicimus Octaua Sphaera, Sphaera Solis, Lunae &c. Ex his liquet, Sphaerae vocabulum trifariam ab Astronomis vsurpari. 1. in propria significatione, pro orbe solido. vt Sphaera mundi, vel totius vniuersi, Sphaera elementaris, globus Solis &c. 2. pro Circumferentia Sphaerica, vt Sphaera Materialis, & Naturalis. 3. pro Orbe concauo, vt Sphaera primi mobilis, Nona sphaera, Sphaera Veneris, Sphaera Ignis, &c. Hic tamen & illud obseruandum, quod cuiusque Planetae integrum orbium systema, sphaeram appellari, Orbes autem particulares, non sphaeras, sed orbes dici, vsus receperit. Vt, Eccentricum, nunquam Sphaeram, sed orbem, quin & Circulum nominare solens mus.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
