# Epitome astronomiae 130-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, VS HEMISPHAERII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/130-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/130-2

VS HEMISPHAERII. Manilius insignit epitheto G RIS, quod terrae orbem amplectatur ece linguę ignari, existimant, quod ORIZON quasi Orientis zona dicatur. Astrologi partem eius orientalem vocant Horoscopum, Domum primam: Decidentalem vero, Domum septimam, siue cusidem septimae domus. od nam est centrum Horizontis? Centrum terrae, vel potius Oculus noster in terrae superficie definiens partem mundi apparentem. Totius enim terrae moles, sicut supra demonstratum est, ad coelum collata punctuli rationem haber interstitium ergo duorum circulorum, quorum alter ex terrae, alter ex visus centro describitur, sensu depraehendi non potest.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
