Latin
MOCTIE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 135
Unproofread scanNot analysed yet
Hîc circulus differentiam sphaerae rectae &obliquae ostendit, vtpote qui causatur diuisionem phaerae per accidens. IIII. Horizon obliquus secernit stellas perpetuo apparentes, &perpetuo latentes ab ijs, quae oriuntur Soccidunt. Stellae enim inter sectionem eius ciraboream cum meridiano, &inter polum apparentem, interceptae, inocciduae sunt: sed inter sectionem oppositam, &polum latentem, perpetuo abditae manent, intermediae vero ortui &occasui subijciuntur. In hoc circulo notantur ortus &occasus stellarum, &cuiuscunque puncti coeli, quae enim de ortu &occasu, siue ascensionibus &descensionibus dicuntur, ad hunc circulum referenda sunt. Horizon ostendit, qui gradus Eclipticae, item uod tempus seu pars Aequinoctialis cum quouis coeli puncto, tam in recta quam obliqua sphaera nascentat vel descendat. Hinc hora ortus &occasus cuiusuim puncti in coelo cognosci potest. VII. Horizon cuiusque puncti coeli differentium ascensionalem determinat. VIII. In horizonte numeratur amplitudo ortina cuiusque puncti coeli. IX. Horizon causa est diei &noctis artificialis, tam Solis quam stellarum reliquarum, Mann dicetur. Hic circulus ostendit causam aequalitatis m rum &noctium artificialium in sphaera recta, &inaequalitatis in sphaera obliqua.