Latin
MOCTIE
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 137
Unproofread scanNot analysed yet
Huius circuli beneficio cognoscimus, quae stellae, aut quae partes coeli quouis momento in hemisphaetio nobis conspicuo sint; Item quae phaenomena coelestia, qualia sunt Eclipses, Coniunctiones stelladum cum Luna, &c. nobis apparere poßint, &quae non. II. Ab horizonte numeramus crepusculum matutinum, Sol enim oriturus, quando 18. vel 19. graalibus in circulo verticali numeratis ab horizonte abfuerit: aeris superior regio illuminari, &crepusculum incipit. Sic si post occasum totidem graibus descenderit, crepusculum definit. XIII. In Geographia praecipuo munere fungitur. Ab hoc enim numeramus eleuationem poli &aequinoctialis, quibus de latitudine cuiusque loci certificamur. XIIII. Γνωμονικ horizontis beneficio horas vsuales tam aequales, quam planetarias, de die &nocoelo sereno, cognoscimus. In Astrologia in constituendo themate, omnis actio domiciliorum ab isto circulo dependet; ium enim desumitur ab horoscopo seu oriente, horizon, sicut &domum septimam seu occadesignat.