# Epitome astronomiae 137

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, MOCTIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/137

Huius circuli beneficio cognoscimus, quae stellae, aut quae partes coeli quouis momento in hemisphaetio nobis conspicuo sint; Item quae phaenomena coelestia, qualia sunt Eclipses, Coniunctiones stelladum cum Luna, &c. nobis apparere poßint, & quae non. II. Ab horizonte numeramus crepusculum matutinum, Sol enim oriturus, quando 18. vel 19. graalibus in circulo verticali numeratis ab horizonte abfuerit: aeris superior regio illuminari, & crepusculum incipit. Sic si post occasum totidem graibus descenderit, crepusculum definit. XIII. In Geographia praecipuo munere fungitur. Ab hoc enim numeramus eleuationem poli & aequinoctialis, quibus de latitudine cuiusque loci certificamur. XIIII. Γνωμονικ horizontis beneficio horas vsuales tam aequales, quam planetarias, de die & nocoelo sereno, cognoscimus. In Astrologia in constituendo themate, omnis actio domiciliorum ab isto circulo dependet; ium enim desumitur ab horoscopo seu oriente, horizon, sicut & domum septimam seu occadesignat.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
