# Epitome astronomiae 139

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, . MERIDIAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/139

Item CIRCVLIS MEDIAE NOCTIS, haec tamen ape pillatio non toti & integro circulo, sicut caeterae, competit, sed tantum inferiori eius medietati, à solo boreo per Nadir ad polum austrinum, tribuitur. Astrologi partem superiorem nominant M. C. hoc est, MEDIVM COELI, CIRCVLVM MECOELI, DECIMAM DOMVM, CVSPI M REGALEM, CARDINEM REGIVM COR COELI, CVLMEN COELI, sed partem inferiorem, IM. C. id est, IMVM COELI, QVARTAM DOMVM. Quot sunt Meridiani? Si exactam rationem considerare velimus, tot sunt Meridiani, quot ab ortu in occasum, siue seeundum longitudinem terrae dimidiam Zenith motari possunt, hoc est, sunt innumeri. Geographi & Astronomi per binos gradus aequinoctialis oppositos vnum Meridianum extendunt, numerantur ergo hoc modo 180. meridiani. In sphaera materiali vnus fabrefactus Meridia: nus omnibus & singulis satisfacere potest. An non tot sunt Meridiani, quot & horizontes? vel, an non etiam definitus Horizontium numerus dari potest, sicut & meridianorum; Non.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
