# Epitome astronomiae 14

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, SVPERFICIES SPHAERICA CONVEXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/14

Poßet etiam his addi quarta Sphaerae significatio, qua istam doctrinam de Primo coeli motu, siue de vsu Sphaerae Materialis, ab ipso obs iecto, Sphaeram, & doctrinam Sphaericam vocamus. III. Etsi latinis idem sit Globus, quod Graecis Sphaera: Globi tamen appellationem tribui Sphaericae Circumferentiae, sicut nec orbibus planetarum particularibus, nunquam vsitatum fuit, sed eatantum competit. 1. Orbibus solidis, vt Globus Terrae, pro corpore Terreno, Globus Solis, pro corpore Solari &c. 2. Orbibus planetarum integris, vt quando dicitur: Globi coelestes, conuersio globos rum coelestium. Sed & hoc quidem valde rarò, Sphaeras enim planetarum, globos coelestes dicere, non consuetum est probatis authoribus, sed tantum nonnullis interpraetibus, quorum tamen verba non sunt Praetoria. 3. Quin potiùs Globi cognomen magis frequenter artificialibus quàm naturalibus conceditur. IIII. Etsi orbis sit figura solida: In doctrina Theorica tamen per Orbes (qui quidem traiecto aliquo plano varijs modis secari possunt) vt plurimum intelligimus eum circulum Maximum, qui in Orbe medius, à polis eius vtrinque aequaliter abest, quo etiam totius orbis motus regulatur. Et hic ipse Circulus appellatur etiam Planum Orbis, M Orbem didem etcentricum, vocamus eum Circulum, cuius usi planum diuidit eum orbem in medio per centrum, nus Gapolis conuersionis eius aequaliter abest. GIRCVLVS IN SPAERA, vel CIRCVLVS SPHAERAE, est superficies plana ssis per Sphaeram traiecta, & ad circumferentiam tius terminata. hoc est, Est Circulus cuius circumferentia in sphaerae superficie conuexa descripraest. Notandum, In doctrina Astronomica, Circulos sphaerae, vt supra monuimus, appellamus hunc ipsum planae istius superficiei, ad circumferentiam sphaerae terminum, siue armillam, sed distinctionis gratia, si de isto plano agitur, voculam Planum adiungimus. HEMISPHAERIVM, est figura solida, sub circulo per Centrum sphaerae ducto, & sphaerae circumferentia resecta, compraehensa. Vel, est figura solida, sub dimidia Sphaerae circumferentia. & circuli plano compraehensa.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
