Latin
. MERIDIAN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 145
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo obseruatur altitudo poli vel aequinoctialis? Varijs modis. Prae caeteris tamen hi duo cere tißimi sunt. 1. Inuenta per obseruationes vtraque solstitiali altitudine, &per eas vnius tropici remotione ab aequatore: tollatur haec ex altitudine solstitiali aestiua, vel addatur solstitiali brumali altitudini; quod prodit altitudo aequatoris est, latitudinis complementum. Dictum paulo ante à Regiomontano inuentum esse arcum AF 18. gr. 10. scr. &FB 23 gr. 28. scr. OAB est 41 gr. 38. scr. &KB 48 gr. 22. scr. latitudo Viennensis. 2. Cognita stellae alicuius inocciduae maxima &minima altitudine meridiana, earumque differentia dimidia: tollatur haec ex altitudine maxima, vel addatur ad minimam; quod prodit, altitudo poli est. Figura superiori NM parallelus stellae semper sparentis est, MC maxima altitudo, &CN mima, MLN differentia tota, sed ML vel LN didia. Nos in Backnang obseruauimus stellae polaaltitudinem maximam arcum M gr. 51. scr. 56. minimam EN gr. 45. scr. 48. Est ergo MEN gra scr. 8. LN gr. 3. scr. 4. ideoque CI altitudo poli XII. Meridiani terminant longitudines locorum an terra. Ex cognitis autem Locorum diuersorum longitudinibus &latitudinibus, distantia itines raria eorum computatur. XIII. In Meridiano determinantur latitudines con narum, Colurus enim solstitiorum ei quotidiebu vnitur.