Latin
. MERIDIAN
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 150
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc ob causam intra Tropicos seu in zona torrida degentes, duo quia dem tropica puncta habent, sed Solstitia quatum Sole enim eis quotannis bis per Zenith, quo altion esse non potest, transeunte, ipsi quo tannis hanc ol causam duo alta solstitia habent; ima quoque duo eis sunt solstitia, Sole ad tropicos, vltra quos versus latera mundi non digreditur, veniente. Circuligi tur Tropici sunt, quibus solis conuersiones, fiunt. Solstitiales autem, quibus Sol vel altissimus, vel humilimus est. Et hoc est, quod Luanus circulum alti solstitij in sphaera recta in ipsum aequatorem incidere dixit. quando ait lib. 9. Phars. Deprehensum est hunc esse locum, quo circum lus alti Solstitij medium signorum percurit orbem ABC Meridians est, DE Tropicus Cancri, FG tropicus Capricorni. Nobis ergo, quorum horizon est AC, &Zenith B, solstitium altum est in D, &imum in F: Sec in zona torridi verbi gratia, quorumhorizon est HI, &Zenith K. Solstitium altum est in K, circulus autem alti solstitij Parallelus KL, sed ima solstitia sunt vltra Zenith in D &F. Sic in recta sphaera, quorum horizon MN est, &Zenithanaequatorem OP incidit: circulus altorum solstitio. tum est ipse aequinoctialis. Qui sunt vsus Tropicorum? Monstrant in Ecliptica puncta Tropica seu solstitialia, videlicet principia &&B. II. Determinant maximam Solis declinationem. Eahodie est 23. gr. 28. sc. quae tempore Ptolemaei III. Hinc etiam Eclipticae obliquitatem determinant. Sunt enim limites viae Solaris, quos Sol non IIII. egreditur. Ad horum circulorum alterutrum Sol perueniens, puncto nostro verticali aut proximus est, aut ab eo reuotißimus. In sphaera obliqua metiuntur diem &noctem tificialem breuißimam &longißimam. Tropici tam in coelo quam in terra includunt Zonam Torridam, eamque à Zona temperata vtraque separant.