# Epitome astronomiae 157

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, O. DVO POLAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/157

Alibi vero terram vel non, vel vix attingit, adeoque ferme parallelus fit ad eius superficiem: Hoc fit intra polarium ambitum, quibus locis Sol quotannis aliquot diebus, vel etiam aliquot mensibus omnino non oritur, postea quoque haud multum eleuatur. Alibi autem in terram angulis obliquis descendit, quod fit in illis terrae partibus, quę inter polarem alterum & tropicum vicinum intersunt. Quottuplices sunt Zonae? Duplices, Coelestes & Terrestres. Etsi principaliter Terra, non coelum, in Zonas distinguatur, quatenus circulis tropicis & polaribus coelestibus ipsa subiacet, & in ea aëris qualitas & temperies, propter radium Solis diuersimode incidentem, variatur: in coelo tamen, quanquam eiusmodi qualitatum mutatio non habeat locum, fiuxta dictos circulos easdem Zonas similiter decribere solemus. Quot ergo sunt Zonae? Quinque. Vna Torrida appellatur, duae frigidae. & duae temperatae. Quid est Zona torrida? Est spacium coeli vel terrae, compraehensum in ter ambos tropicos. Quare Torrida vocatur: Quod calore Solis quasi adusta sit. Cum enim

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
