Latin
ERENISS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 162
Unproofread scanNot analysed yet
ORBES, QVI AD THEORIARVM constitutiones requiruntur. ECCENTRICVS Quid est Orbis Eccentricus? Supra dictum est. (pag. 96.) Eccentricos generali significatione esse Orbes Theoriarum septem planetarum, aliud siue diuersum centrum à mundi seu Zodiaci centro habentes. Sed specialiter sic dictus (de quo hîc agimus) Orbis eccentricus, est Orbis Theoriarum cuiusuis ex 7. planetis vniformis, eccentricus, centrum mundi ambiens, &vel Planetam, vel epicyclum immediate ferens, Orbis) Genus est. Theoriarum) Subiectum. Sicut definitiones circulorum ad Sphaeram restringebantur: ita etiam Orbes suum certum &definitum subiectum, vid. Theorias (repraesentantes Sphaeras secundorum mobilium, quarum scilicet effigies sunt) postulant, adeo vt extra eas nec consistant, nec intelligendi sint. Cuiusuis ex 7. planetis. 1. Differentia, qua excluditur theoria octauae &nonae sphęrae, ea enim eccentrico non indiget. Vniformis) 2. differentia, qua remouentur orbes deferentes apogaea &perigaea: item orbis eccentrus eccentri, quatenus in duos dispescitur orbes. Eccentricus) h. e. ex peculiari, &à Zodiaci diuerso centro descriptus. Hac 3. differentia distinguitur à concentricis, quales sunt circuli Nodorum. Centrum mundi ambiens) 4. differentia, propter epicyclos. ervel planetam, vel &c. )vltimò à circulo ercentro eccentri, quatenus est vnus orbis, seiungitur. Is enim hunc ipsum eccentricum, de de quo in praesentia agimus, intra se includit: Hic autem immediate continet vel planetam, vt in Sole, vel epicyclum, vt in alijs theorijs. Obseruandum hîc sicut supra (pag. 34.) momuimus, &infra dicetur, etsi secundum alios lliae sint orbium dispositiones (quarum aliquas nec nos improbamus) hîc tamen propter Tyrones vsitatos orbium positus retinemus, de his enim nobis hic dicendum est. Quomodo appellatur hic Orbis?