# Epitome astronomiae 163

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERENISS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/163

EECENTRICVS, specialiter generis nomen sibi vindicans, propter diuersum eius centrum à Bodiaco. Item DEFERENS CENTRVM EPIGidque in theorijs sex planetarum, qui epiSclis vtuntur, sed in Solis theoria vocatur DEFEENS CENTRVM vel CORPVS SOLIS. Indigent autem omnes planetarum theoriae Eccentrico. ne Eccentricus orbis an circulus? Stintegrum sphaerae cuiusque planetarum systema respiciamus: Orbis. Concauus est. Verum, sieut sphaera materialis orbem primi mobilis seu vltimi coeli repraesentans, normam motus sui habet Aequanoctialem circulum, qui in sphaera medius à polis aequidistat; ita etiam orbis Eccentricus normam & regulam motus sui habet circulum, qui orbem in medio secans, à polis eius aequaliter abest. Hunc eccentrici medium circulum, vt plurimum quanquam improprie, vt supra in prolegomenis dictum) orbem, interdum planum orbis appellas mus, in eo enim vel planetae vel epicycli centrum mouetur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
