# Epitome astronomiae 166

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ERENISS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/166

centricitas eccentrici causa est, quod in theoria Solis linea veri motus Solis, & in caeteris thes orijs, linea veri motus centri epicycli differt à lineam medij siue aequalis motus. Quid est linea medij vel aequalis motus planetae? Est recta ex centro mundi ad Zodiacum extene sa, aequidistans ei rectae, quae in theoria quidem Solis ex centro eccentrici ad Solem: sed in alijs ex centro aequalitatis ad centrum epicycli ducitur, Et haec linea, sicut & illa, cui ipsa aequidistat. aequaliter semper conuertitur. Quid est linea veri motus centri epicycli? Est recta ex centro mundi per centrum epicycli ad Zodiacum extensa. Quid est linea veri motus planetae? Est recta ex centro mundi per centrum corporis planetae ad Zodiacum extensa. A est centrum Zodiaci CDE. B centrum eccentrici FGH. AI linea medij motus planetae, aequidistans seu parallela rectae BH ex centro eccentrici ad centrum Solis, in theoria quidem Solis, sed in alijs theorijs recta BH ducenda est ex centro aequalitatis ad centrum epicycli. AHK in theoria Solis est linea veri motus Solis, in caeteris est linea veri motus epiycli. Hae lineae AI, AHK, BH, Sole vel centro epicycli in auge F, vel opposito G existente coincidunt, sed alibi inter se differunt. VII. Hinc propter eccentricum in theoria Solis differt medius Solis motus ab eius vero motu; & in caeterorum planetarum theorijs differt medius eorum motus, à vero motu epicycli: Sic propter eandem differt anomalia media & vera. Ex quibus prosthaphaeresis seu aequatio elicitur. Quid est medius motus?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
