# Epitome astronomiae 171

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, RENTES APOGAEA E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/171

) Cum concentrici & seccentrici simul sint, determinandum etiam fuit, secundum quas superficies sint concentrici & secundum quas eccentrici. Cum ergo sphaeras integras faciant concentricas, necesse est exteriorem horum orbium, secundum exteriorem superficiem esse concentricum, interiorem vero eandem ob causam secundum interiorem superficiem concentricum manere. At secundum alteras superficies eccentrici sunt. Habent ne hi duo orbes peculiares & separatas conuersiones? Non habent, sed simul aequaliter circumeunt, hac motus anglogia, vt spißior vnius pars perpetuo tenuiori alterius parti adhaereat. Vnde etiam provno orbe haberi possent, qui tamen intra se alios orbes includunt. Quamobrem propter eos nulla causatur aut fit corbium penetratio, nec vacuum nec cendensatio aut rarefactio, vt quidam futurum metuunt, admittitur. Quae sunt officia horum orbium? Apogaea & perigaea planetarum ipsi motibus suis sub zodiaco promouent. Totam sphaeram cuiusuis planetarum efficiunt mundo concentricam. III. Trium superiorum, sicut & Veneris & Mere curij Deferentibus, munus deferendi Nodos come mittitur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
