# Epitome astronomiae 172

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, RENTES APOGAEA E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/172

EPICYC Quid est Epicyclus? Est orbiculus theoriarum planetarum, qui ore bi alteri cuidam totus insertus, ab eodem circume fertur. Qui orbi alteri cuidam) Orbis ergo hic centrum idem cum mundo nec habet, nec id circundat, sed supra illud totus est eleuatus. Artifices autem solent Epicyclos inserere tam eccentricis quam concentricis orbibus, Eccentricis propter duplicem anomaliam, quarum altera ab eccentrico, altera ab epicyclo prouenit, saluandam Concentricis autem, quia eaedem apparentiae lequuntur ex hypothesi concentrici ferentis epicylum, quae ex eccentrico solo. Item epicyclum solent epicyclo includere, eandem ob causam. Rationes enim saluandi phaenomena variae esse possunt, quae tamen in vnum omnes conspirant, sicut alibi demonstratur. Veruntamen in theorijs nos eligimus cas rationes, quae sunt facilimae. In pręsentia autem sicut & in sequentibus de illo epicyclo loquimur qui eccentrico (eorum planetarum qui secundum Ptolemaeum vel Alphonsinos epicyclo indigent) insertus, Corpus planetae in sua circumferentia circumducit. In quibus theorijs vtimur epicyclis? In omnibus, praeterquam in Solis theoria, eius enim motus, quia simplicior, hypothesi epicycli non indiget. Quomodo appellatur hic orbis? Communiter EPICYCLVS.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
