# Epitome astronomiae 178-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECCENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/178-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/178-2

ECCENT ECCENTRI. Est ne Eccentrus eccentri vnus orbis, vel sunt ne plures? Eadem eius ratio est, quae Deferentium apogaea. Quatenus enim intra se alios orbes complectuntur: in duos orbes, eosque diformes diuisi sunt. Sed quoniam similiter, sicut deferentes illi simul circume cunt: pro vno orbe habentur. Hinc communiter broyno orbe haberi vsu receptum est. Quid ergo est Eccentrus eccentri, quatenus vnus orbis est? Est orbis theoriae planetarum, vniformis, eccentricus, centrum mundi ambiens, & alium orbem eccentricum inter se continens.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
