# Epitome astronomiae 18

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, AXIS CIRCVLI IN SPHAERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/18

Quem vocas motum secundum Motum secundorum mobilium, hoc est, stellas rum fixarum & septem erraticarum, qui motui primi mobilis contranitentes ab occasu in ortum, illae quidem omnes simul, hae verò singulae singulis orbibus & motibus progrediuntur. Quod est Obiectum doctrinae, Sphaericae? Doctrina Sphaerica in Sphaera materiali repraesentante primum mobile, demonstrat velut in artis ficiosa imagine, & quasi coràm videndas proponit omnes apparentias, quae in eo obseruantur. Ex quo perspicitur, geminum eius esse obiectum: Principale, sed tamen remotum, Primum mobile, & minus principale attamen propinquum, Sphaeram Materialem, Quod est Obiectum doctrinae Theoricae? Obiectum eius itidem geminum est. Princisile, sed remotum, Orbes stellarum fixarum, & omnium planetarum: Minus principale, attamen propinquum, Theoricae planetarum vel setundorum mobilium. Quot partibus haec doctrina absoluitur. Doctrina haec Isagogica potest non incommode in 4. partes, siue capitula vel Libros distribui.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
