# Epitome astronomiae 180

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ECCENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/180

DEFERET NODOS. Quid in theorijs planetarum vocas Nodos? Nodi sunt duo puncta eccentricorum, quibus plana eorum ab eclipticae plano intersecantur. Huiusmodi puncta intersectionum in Solis Theoria nulla sunt, planum enim eius plano eclipticae perpetuo vnitum manet. At reliquorum planetarum eccentrici ab ecliptica deflectunt vtrinque, vno scilicet segmento in boream, altero in austrum, sicut & ipsa ecliptica duobus punctis aequatorem secans vtrinque ab eo recedit. Quas habent appellationes

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
