# Epitome astronomiae 181

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PVNCTA INTERSECTIONVM, NOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/181

Caput vero Nodus ascendens est & Cauda descendens. Hanc vero appellationem ad reliquos planetas etiam detorserunt. quid est Orbis Deferens Nodos? Est orbis in theoria alicuius planetae, vniformis, concentricus, totum planetae sphaerae systema continens, & Nodos sub ecliptica circumducens. In quibus theorijs huius orbis vsus est: Etsi praeter Solem, omnes theoriae eccentricos ab ecliptica deflectentes, & ob id Nodos, eosque deferentes orbes habeant: quia tamen Nodi isti tantum in Lunae theoria peculiares faciunt circuitus, in caeteris autem à periodis apogaeorum non differunt: Orbis huius nodorum vsus tantum in theoria Lunae seruatur, in caeteris autem negligitur, veruntamen hoc eius officium Nodos deferendi commendatur Deferentibus apogaea.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
