# Epitome astronomiae 182

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, PVNCTA INTERSECTIONVM, NOI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/182

Quae sunt officia huius orbis? Intersectionum Nodos, siue Caput & Caudam Draconis, & vna cum illis limites maximarum latitudinum, adeoque omnium latitudinum varies tates per Zodiacum defert. II. In Lunae theoria beneficio huius orbis scitur, quae Nouilunia & plenilunia sint ecliptica In eadem theoria orbis huius centrum, quod idem cum Zodiaci centro est, pro aequalitatis centro accipitur. Vnde etiam ipse hic orbis, Aequans appellatur, iuxta quem Eccentrici motus regulas ris & aequalis depraehenditur. PITOOMIA

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
