# Epitome astronomiae 186

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, LIBRI TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/186

Cum autem illae in obliqua sphaera sint admodum inaequales: necesse est medietates eclipticae aequales non vniformiter, sed inaequalibus temporibus oriri. Proba singulis diebus & singulis noctibus medietatem eclipticae oriri, Horizon & ecliptica quia circuli maximi semper sese secant bifariam siue in gradibus diamet traliter oppositis: Sol ergo in quocunque gradum eclipticae oriens, non prius occidere potest, quam gradus oppositus e regione oriatur. Quid vocas datum arcu eclipticae? Arcus datus est quaelibet circuli portios toto circulo minor, cuius initium & finis certus desig natur. Vt: Arcus à principio Q ad finem eius, hoc est Signum Q. Arcus à 14. gr. X, ad IS. gr. XX. &c. Quod si arcus alicuius initium desumitur ab aequinoctio verno: Arcus iste continuus appellatur. Discretus autem vocatur, si alibi incipiat. Quomodo Ascensio & descensi istiusmodi arcuum inuenitur? In Sphaera materiali, posita recta vel certa obliqua sphaera, arcus eclipticae continui ascensio vel descensio inuenitur, reuoluta sphaera, & fine arcus dati in horizonte orientali, si ascensio quaeratur Vel occidentali, si descensio, posito: tum enim sectio horizontis & aequatoris monstrat arcum aequatoris ab aequinoctio verno quaesitum, simulque numetum temporum eius prodit.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
