Latin
LIBRI TERTII
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 188
Unproofread scanNot analysed yet
Datis ergo temporibus ascensionis, dabit conuere sio eorum in horas moram seu tempus horarum ascensionis. Quotuplex est ascensio &de scensio signorum Astronomica? Prosphaerae diuersitate duplex est. Recta, quae numeratur in sphaera recta. Siue quae desumitur ex tabulis ascensionum rectarum, computatarum scilicet ad rectam sphęram. Et obliqua, quae in obliqua computatur. Vel quae depromitur ex tabula aliqua ascensionum obliquarum. Parallelae ascensiones nullae sunt. In sphaera enim parallela ratione primi motus nulla circuli portio ascendere potest, cum totum hemisphaerium tantum circumgyretur. quomodo inter se differunt ascensiones rectae &obliquae? Ascensiones rectę sunt vniusmodi, sicut &anguli recti omnes sibi inuicem ęquantur. Sed obliquę pro varietate angulorum horizontis &ęquatoris mul tis modis variantur. Hinc pro diuersis polaris altitudinis gradibus alia &peculiaris tabula ascensionum postulatur. Quotupliciter oriuntur signa siue arcus eclipticae? Quanquam eclipticae partes inaequaliter incedant, ipsa tamen tota, cum tota sphaera simul vnam periodum conficit. Necesse ergo est, vt vnius partis defectum altera suo excessu compenset.