# Epitome astronomiae 19

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, AXIS CIRCVLI IN SPHAERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/19

Primo capitulo vel Libro, Dum obiectorum Astronomiae, eorumque partium congrua positio explicatur & domonstratur: simul etiam, quibus tota Astronomia innititur, fundamenta iaciuntur & confirmantur. Secundo libro, Obiectorum videlicet Sphaerae materialis, & Theoriarum partes, quae sunt Circuli & orbes, explicantur, eorumque officia & vsus, quos illi in phaenomenis primi motus, hi in anomalijs secundorum mobilium habent, monstrantur. Tertio libro, prior pars Astronomiae proponitur, ibi enim apparentiae omnes, quae ratione primi motus accidunt, in Sphaera materiali demonstrantur. Quarto libro, altera Astronomiae pars traditur, causa enim omnium phaenomencon secundorum mobilium in Theorijs demonstrantur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
