Latin
ASCENSIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 190
Unproofread scanNot analysed yet
ASCENSIC BVS RECTIS. Recense aliquot conclusioni Ascensionum rectarum, quibus quomodo signa vel arcus eclipti. cae in recta sphaera se habeant, conoscitur. Quadrantes eclipticae inchoati à punctis cardinalibus aequantur suis ascensionibus. Hoc est, quadrantes eclipticae, quorum initia sunt cardinalia puncta habent de aequatore itidem quadrantes coascendentes. Quadrantes enim ab ęquinoctialibus punctis, quibus ecliptica &aequinoctialis sunt conterminales. incipientes, simul oriri manifestum est, propterea quod in eis sese mutuo diuidunt. Qui autem à Sol. stitijs numerantur, quadrantes etiam postulant integros, propterea quod horizon, sicut &colurus solstitiorum, cui isto positu vnitur, per vtriusque circuli polos transiens, arcus eorum separatos bifariam secat. Vel, quod idem est, quia vtrumque circulum secando ad angulos rectos, contituit triangulum aequicrurum, cuius cum vnum itus latus seu crus sit quadrans, similiter &alterum quadrans erit. II. Partes illorum quadrantum, vel etiam quas rantes quicunque alibi inchoati, non aequantur ascensionibus suis, sed habent vel maiorem vel miuorem de aequatore portionem coascendentem.