# Epitome astronomiae 192

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ASCENSIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/192

Arcus discreti quò fuerint aequinoctijs propiores, eò magis oblique ascendunt; rectius autem, quo ad solstitia propius accesserint. Anguli enim horizontis & eclipticę ad ęquinoctia obliqui maximè sunt, inde ad rectitudinem magis magisque assurgunt, donec in solstitijs recti fiant. Cum ergo tanta sit partium inaequalitas, quomodo fieri potest vt integri quadrantes cardinales aequentur suis ascensionibus? Anomaliae huic ista subest aequalitas, quod arcubus, quibus aliquid decedit, alij adhaerent, qui excessu suo illorum defectum resarciunt. Inde in quouis quadrante cardinali, arcus quidam (discreti scilicet) ascendunt rectè, quidam oblique. Qui sunt isti arcus, qui obliqu & qui rectè ascendunt. Ab aequinoctijs antè & retrò numerati in ecliptica 46. gr. 15. ser. ascendunt omnes & singuli oblique; reliqui autem, hoc est à solstitijs antè & retro numerati 43. gr. 45 scr. omnes & singuli rectè ascendunt. Istis enim locis (sicut Regiom. lib. 3. prop. 25. sepit. demonstrat) contingit maxima arcuum eclipticae cum suis ascensionibus differentia, quemadmodum sequenti tabula videre est. Asc. Eclipticae signa. p. Scr. Temi Scr. priores 3 45 Posteriores priores posteriores Ergo non tantum 4. signa rectè ascendunt, & 8.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
