Latin
ASCENSIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 194
Unproofread scanNot analysed yet
Conficiunt enim &ipsae propter declinationum aequalitatem aequales cum horizonte angulos, Haec tamen conclusio ex priori etiam probari potest. Partium eclipticae oppositarum ascensiones, deprehenduntur aequari ascensioni alterius cuiusdam partis, idque propter aequalem ab aliquo cardi nali puncto distantiam. Quare &ipsae inter seaequabuntur, quia quae in vno tertio ratione eius. dem conueniunt, illa eodem modo inter se conueniunt. Vt 13. gr. 45. scr. posteriores G; &13 gr. 45. scr. posteriores, arcus oppositi, conueniunt vterque cum 13. gr. 45. scr. prioribus, quia quantum 13. gr. 45. scr. posteriores &pręcedunt solstitium aestiuum, tantundem 13. gr. 45. scr. priores Q idem solstitium sequuntur. Ergo ascensi ones eorum aequales sunt. Ita propter aequinoctium autumnale, à quo eodem modo aequaliter remouentur 13. gr. 45. scr. posteriores m, &13. gr. 45 scr. Q priores, aequabuntur etiam ascensiones &c. Binorum eclipticae quorumcunque quadrantum immediate se subsequentium ascensiones sunt semicirculus. Quia arcus oppositi habent aequales ascensiones, sed quibusque duobus quadrantibus contiguis opponuntur duo residui quadrantes, quare totum ccirculum aequatoris ęqualiter inter se distribuunt, xtvtrinque semicirculus sit.