# Epitome astronomiae 195

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ASCENSIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/195
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/195

Hanc ob causam etsi tantum à cardinalibus punctis inchoati quadrantes quentur ascensionibus suis, caeteris tamen vbicunque finitia sumant, talis inest anomalia, ob quam vnius quadrantis defectus alterius contigui excessu compensatur. Vt, quadranti à 24. gr. & ad 24. Z ascenisio recta comperit 93. temp. 40. scr. alteri autem gr. ad 24. & competunt 86. temp. 20. scr. quae simul iuncta conficiunt 180. tempora, hoc est, semicirculum. VIII. Ascensio cuiusque partis eclipticae aequalis est partis oppositae, & etiam suae ipsius descensioni. Anguli quos horizontis & eclipticae plana tam ad ortum quam ad occasum conformant, semper aequales sunt. Cum autem isti circuli sese semper bifariam secent, quia circuli maximi sunt, necesse est totidem tempora aequatoris cum quouis segmento descendere, quot cum opposito ascendunt. Cum titem ascensiones signorum oppositorum aequales sint, descensiones eorundem inęquales non erunt. Hinc quaecunque de signorum ascensionibus dicta sunt, in descensionibus eodem modo se habent. Quid ad eos, qui in obliqua sphaera degunt, faciunt ascensiones rectae?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
