Latin
ASCENSIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 196
Unproofread scanNot analysed yet
Ascensiones rectae propter angulorum rectitudinem, &sui vniformem habitudinem sunt mensura ascensionum obliquarum, nam differentiam ascensionalis addita vel ablata ascensionibus rectis conficit ascensiones obliquas, quare nisi illae haben antur, hae nesciuntur. 2. Quaecunque de ascensionibus rectis dicuntur in Meridiano quoque omnium locorum verificantur cum &ipse ex circulorum rectorum numerosit. Hinc transitus isti signorum eclipticae per meridianum appellantur non modo, Mediationes coeli, sed etiam, Ascensiones rectae medij caeli. 3. Ascensiones rectae numerant longitudine partium eclipticae, sicut &omnium stellarum, seu cundum partes seu tempora aequinocti alis, quem admodum supra dictum est, pagina 116. &123. q. Huc referenda est tabula ascensionum rectarum