# Epitome astronomiae 198

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, DE ASCENSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/198

Contrarium fit in des scensionibus. Quomodo partium eclipticae di ferentiae ascensionales se haben ad ascensiones suas rectas in ea obliqua iphaera, quae inter aequi noctialem & polarem circulum Minor est ascensione recta sua, seu potius illa arcu aequatoris, qui inter circulum declination & aequinoctium propinquum, siue praecedens siue sequens intercipitur. Schematis sequentibus ABC horizon orientalis est, DE AEquinoctialis, FG eclipticae portio, ut aequinoctium, F Zenith inter aequatorem & polarem, K polus boreus. Eclipticae igitur portionis no ascensio recta est HL, quam determinat circulus declinationis KGL, sed HB est ascensio obliqua, & BL differentia ascensionalis, ipsi HL auferenda in priori schemate, & apponenda in posteriori, quia GH illic est septentrionalis, hic meridionalis arcus. At LE differentia ascensionalis in vtroque schemate minor est ascensione recta, seu potius distantia ipsius L ab aequinoctio maxime propinquo H. Hinc sequuntur conclusiones variae.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
