# Epitome astronomiae 205

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/205

rem coascendentem III. Totius ergo medietatis eclipticae descendentis omniumque eius & singularum partium ascensiones rectiores quidem sunt, quam in sphaera recta: Alterius autem medietatis à D per & ad & non modo non obliquae magis, quam eius medietatis ascensiones rectae, sed nullae omnino sunt. IIII. Arcuum eclipticae discretorum medietatis descendentis ascensiones duplae sunt ad ascensiones eorundem arcuum in sphaera recta, hoc est, aequatur eorum & etiam oppositorum arcuum ascensionibus rectis simul sumptis. Quomodo autem differentia ascen sionalis obliquae sphaerae, cuius Zenith intra polares est, sese habet ad ascensiones obliquas?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
