# Epitome astronomiae 21

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, 3. 4. DVO COLVRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/21

Theod. & ipse circulus maximus est. Et cum ad aequinoctialem sit erectus, per polos eis transibit, per 13. lib. 1. Theod. Definitiones ergo hae conueniunt omnino, etsi in verbis discrepent. Quid est Colurus Solstitiorum? Est circulus sphaerae maximus mobilis, per polos Vel sphaerae & puncta solstitialia ductus. Est circulus sphaerae maximus mobilis, per polos Vel sphaerae & Zodiaci ductus. Est circulus sphaerae mobilis, ad eclipticam in punctis solstitialibus erectus. Per polos sphaerae & solstitialia puncta) Caetera ex superioribus patent. Hac differentia ab alijs coluris secernitur, quorum nullus per solstitia ducitur. Huic aequipollet altera differentia videlicet per polos Zodiaci &c. Etenim cum Colurus hic arcum Eclipticae separatum (id est, qui inter sectiones eius cum aequatore, à quibus puncta Solstitialia quadrante absunt, intercipiur) diuidat bifariam, & per polos sphaerae seu equatoris aequatoris transeat: per polos eclipticae similiter transire necesse habet, per 26. lib. 3. Regiom. detriangulis. Per polos sphaerae & Zodiaci.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
