Latin
COSMIC
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 214
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est ortus &occasus Acronychus? Acronycho ortu in lata significatione oriuntur omnes stellae, quę ab occasu Solis vsque ad eius ortum, hoc est, de nocte supra horizontem emergunt. Sic in genere acronycho occasu occidunt omnes stelle, quę eo tempore, quo Sol sub horizonte est, hoc est, de nocte sub horizontem descendunt. Sed qui in specie seu proprie dicitur Ortus Acronychus, est, ACRONV. quando stella supra horizontem oritur, Sole aregione sub horizontem occidente. Occasus Acronychus est, quando stella vnà cum Sole sub horizontem occidit. Quibus temporibus fiunt hi duo ortus &occasus? Generaliter Cosmicus de die, seu Sole supra horizontem existente, &Acronychus de nocte, quando sub horizontem Sol latet, fit. Sed in specie Cosmicus ortus &occasus fit tempore matutino in principio diei, Sole oriente. Acronychus autem vesperi sit in noctis principio, Sole in horizonte occidentali constituto. Hinc ille Κόσμικος Mundanus dictus putatur, quod mundus, cuius eam tantum partem, quae supra horizontem est, conspicimus, ab ortu in occasum labi videtur. Hic autem Ακρόνυχος. quia fit in termino noctis. Quidam χρόνικορ Temperalem vocant. Hinc etiam de stellis seu signis, quae cum Sole oriente ascendunt, &eodem die cum Sole descendunt, dicitur: Cosmicè descendit signum, quod acronyce surgit, Chronicè descendit signum, quod cosmice sergit. Quid est ortus &occasus Heliacus? Generaliter ortus Heliacus est, quando stella