# Epitome astronomiae 217

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, COSMIC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/217

Quibus stellis competit ortus & occasus Verus seu Cosmicus & Acronychus? Omnibus stellis quae oriuntur & occidunt. Cum enim Sol motu annuo per totum Zodiacum moueatur, necesse est, vt ortuum & occasuum horum verorum omnes species omnibus istis stellis ex aequo distribuat. Venus tamen & Mercurius, propterea quod à Sole breui tantum interuallo recedunt, occasu matutino vero seu cosmicè occidere, & ortu vespertino vero seu acronycè oriri non possunt. In sphaera recta igitur vbi fixarum stellarum nulla est inoccidua, hi ortus & occasus omnibus communicantur. Idem in Meridiano omnium locorum contingit. Quas affectiones ibi nominas mus, mediationes coeli; Applicationes ad medium coeli cum Sole; Item Culminationes. Sed ortus & occasus apparentes seu heliaci quibus stellis competunt? Competunt & hi omnibus stellis, quae horizontem subeunt, diuersimode tamen. Etenim heliacus ortus matutinus, & occasus vespertinus accidunt stellis, quae motu suo sunt tardiores sole, cuius gratia vesperi à sole praeuentae euanescunt, & mane relictae iterum cernuntur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
