# Epitome astronomiae 22

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/22

Terra sanè non modò ἀδιαίρετος non est, sed in amplißimas regiones & vasta maria diuidua, & quidem tantae molis, vt vix quisquam eam circuiuerit, ad quam etiam maximi montes sensibiles non sunt: Ad coeli tamen immensam magnitudinem comparata, vix puncti rationem (vt infra dec monstrabitur) habet. Axis sphaerae materialis quis est? Linea recta in ea, à polo per centrum Sphaerae ad polum ducta, circa quam immobilem Sphaen voluitur: repraesentans rectißimum ductum vel transitum à polo Mundi per terram ad polum ope positum. Qui nominantur poli Sphaerae materialis? Duo extrema axis sphaerae puncta, quibus vel ut ianua cardinibus conuertitur: repraesentia duos mundi Cardines, circa quos immobiles coelum circumagitur. Quomodo appellantur isti poli? Appellantur POLI, CARDINES, VERTIs Mundi vel Sphaerae. Horum alter qui nobis supra horizontem semper apparet, vocatur SEPTENTRIONALIS, a septem stellis vrsae maioris, quae septem triones vel teriones siue boues dicuntur. Item ARCTICVS, ab eadem Vrsa maiori, quae ἄρκτος graecis est. Sic BOREALIS, BOREVS, & AQVILONARIS à ventis Borea & Aquilone indè spirantibus. Alter vocatur MERIDIONALIS à meridie, quia Sol tempore meridiano nobis in illa parte conspicitur. ANTARCTICVS, quasi arctico oppositus. Item AVSTRINVS vel AVSTRALIS, & NOTIVS, ab Austro & Noto eius regionis ventis. Iste polus nobis sub horizontem perpetuo latet. Quid vocas Circulos sphaerae materialis? Circulares eius armillas, congrua dispositione

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
