# Epitome astronomiae 223-2

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ALEXANDRIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/223-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/223-2

12. vel 13. gr. e, occidit autem Lyra Alexandriae cum 1. gr. 2, Romae cum 19. 2. Ergo est occasus acronychus. Delphini etiam pars anterior Romae cum 10. gr. e, posterior cum 5. gr. & occidit. Quare etiam Delphini occasus est acronichus. Sed Leo occidit illis diebus cosmicè, tum videlicet, quando Lyra quaesita fermè in medio coeli inueniebatur. Exemplum Ortus Heliaci. Gnosiaque ardentis decedat stellae coronae. Pręcedentes versus, vt paulo ante dictum est, tempus Autumni designarunt, quod sol in autumnali quadrante morari debeat. Eo tempore Sole nimirum existente vel in 7. vel in 19. gr. 2, in illo quidem Romae, in hoc autem Alexandriae oriebatur Corona heliacè, quod fiebat die 3. vel 15. Octobris. Poëta ergo inter hos dies & 29. Octobris semina sulcis commitenda esse monet. Exemplum occasus Heliaci. Quid: I. Fastorum. Septimus hinc oriens quum se demiserit vndis Fulgebit toto iam lyra nulla polo. Dies ibi notatur à poëta 23. Ianuarij, quo Sol circa 2. & versatur, Lyrae ergo occasus heliacus designatur, Romae enim Lyra circa 4. gradum re occidebat heliace.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
