# Epitome astronomiae 223

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, ALEXANDRIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/223

Sol enim eo die erat in 7. gr. TL, Oritur autem
Aquila Romae cum 8. 7. Ergo ortus Acronichus
est.
Exemplum occasus Acronychi.
Quid: 2. Fast.
Illa nocte aliquis tollens ad sydera vultus,
Dicet vbi est hodie, quae Lyra fulsit heri?
Dumque Lyram quaeret, medij quoque terga Leonis
In liquidas subito mersa videbit aquas.
Quem modo coelatum stellis Delphina videbas,
Is fugiet visus nocte sequente tuos.
Dies expressa est, 2. vel 3. Februarij, locus Solis

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
