# Epitome astronomiae 224

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/224

TERTIA PARS LIBRI TERTII. Quid hac tertia libri huius terti parte proponitur explicandum? Certium phaenomenon, cuius ratio ex conuen sione primi motus dependet explicatur. Videlicet Doctrina de Diebus Naturalibus & Artificis alibus. Vbi simul ordinis methodus de Horarum & Annorum ratione dicendum esse monet. Quotuplices sunt Dies? Ratione vsus sunt potißimum duplices. Astronomici, & Politici seu Ciuiles. Quid vocas dies Astronomicos? Quos Astronomi certa quantitate per Aequatoris reuolutiones dimensos considerant. Qui vocas dies Politicos seu Ciuiles? quibus vulgo quaeuis gens & populus pro sua consuetudine propria vtitur.

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
