Latin
TERTIA PARS
Michael Mästlin, Epitome astronomiae 228
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus praeter integram aequatoris conuersionem accedunt additamenta apparentia seu vera. Quid sunt dies naturales aequas les seu medij? Quibus praeter integram aequatoris conuersionem apponuntur additamenta media seu aequalia. Quanta sunt Additamenta diurna aequalia? Tanta, quantus motus Solis in eccentrico medius diurnus, videlicet 59. scr. 8. sec. 20. tert. Inde dies naturalis aequalis constat 360. temp. 59. scr. 8. sec 20. tert. Monstra inaequlitatem dierum apparentium. Etsi haec differentia subito non animaduertatur: Bini tamen dies non proximi, sed satis longo interuallo à se inuicem distantes, inter se collati, differentiam illam patefaciunt.