# Epitome astronomiae 229

Michael Mästlin, Epitome astronomiae, TERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/229
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-mastlin/epitome-astronomiae/229

Ea tamen, si per aliquot dies plures colligatur euidens magis est. Vt. Anno Christi 1582. die 3. Ianuarij locus Solis (sicut ex Ephemeridibus nostris patet) est 22. gr. 40. scr. B. cuius Asc. R. 294. temp. 29. scr. Asc. obliqua gr. 321. temp. 10. scr. Die autem sub latitudine 401 26. Ian. locus O est 16. gr. 0. scr. & cuius Asc. R. 319. temp. 28. scr. obliqua 337. temp. 34. scr. Quare diebus illis 23. intermedijs, vltra 23. aequatoris reuolutiones accedunt additamenta vera, in sphaera quidem recta seu in meridiano 24. temp. 59. scr. sed in sphaera obliqua 16. temp. 24. scr. Sic die 4. Augusti locus Solis est 20. gr. 55. scr. S cuius Asc. R. 143. temp. 19. scr. Obliqua 126. temp. 10. scr. Die 27. Aug. locus O est 13. gr. 10. scr. 17. Asc. eius R. 164. temp. 29. scr. Obliqua 156. temp. 34. scr. Additamenta ergo vera, quae diebus his 23. intermedijs accedunt ad 23. reuolutiones aequatoris, sunt in recta sphaera 21. temp. 10. scr. in obliqua 30. temp. 44. scr. Sed additamenta aequalia dierum 23. sunt 22. temp. 40. scr. tantus enim est motus Solis aequalis totidem diebus. Quantae sunt istae differenti ae variantes dierum aequalitatem?

---

Michael Mästlin, Epitome astronomiae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_astronomiae.
